Latin
Letter 1
Leo the Great, Epistolae 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Relatione sancti fratris et coepiscopi nosiri (d) SEPТIMI, quæ a subditis babetur, agnovimus quosdam prebyleros, (e) et diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Coelestiana haeresis habuit implicatos, ita in vestra provincia ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla (n ab eis damnatio proprii exigeretur erroris; et pastora1ibus excubiis nimium dormitantibus, (g) lupos ovium pellibus tectos in ovile Dominicum (Matth. VII, 15), non depositis bestialibus animis introisse:et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum b90 ne insontibus quidem conceditur, (h) usurpasse: ut relictis Ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, eut receperant, (i) instabilitatem suam per diversa circumferant, amantes semper errare, et numquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt præjudicio suae professionis obstricti, hunc maxime (j) expetunt fructurn, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis (k) scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si Ecclesiarum praesules necessanam diligentiam in talium receptione (1) servassent, ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset.