Latin
Letter 1
Leo the Great, Epistolae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Ne ergo hoc ulterius (In) audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum; (n) hac nostri auctoritate præcepti, industriae tuae fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum,omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici (o), qui de Palagianorum Cœlestianorumque consortio in commumonem catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc saltem, posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quae et ipsis prodesse,et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus suis superbi erroris (p) auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestantur; omniaque (q) decreta synodalia, quae ad excisionem hujus hæreseos apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se et in omnibus approbare, plenis et apertis,ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum (r) obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi (s), quam a damnandorum soliditate discreverint, nihil sibi sensum suorum aestiment (a) esse non salvum.