Latin
Letter 1
Leo the Great, Epistolae 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V (Al. VI]. —Illam quoque partem eeclesiasticæ disciplinæ, qua (m) olim a sanctis Patribus et a nobis sæpe decretum est, ut noc in presbyteratus gradu,(n )nec in diaconatus ordine,nec in subsequenti officio clericorum ab Ecclesia ad Ecclesiam cuiquam transire sit liberum, (o) ut in integrum revoces, ad. monemus: ut unusquisque non ambitione illectus, nun cupiditate seductus, non persuasione bominum depravatus, (p) ubi ordinatus est, perseveret: ita ut si quia sua quærens, non quae Jesu Christi, ad plebem (q) et Ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem dubitet dilectio tua, nos, si (quod non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus,vehementius commovendos: quia(a) INFERIORUM ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad dcsides negligentesque rectores,qui multam sæpe nutriunt pestilentiam,dum austeno- -rem dissimulant adhibere medicinam.