Latin
Letter 1
Leo the Great, Epistolae 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. [Al. V. —Cavendum ergo dilectioni tuae est, magnaque diligentia providendum, (j) ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala 8uscitentur, et de exciso olim dogmate aliquod in provin. cia tua ejusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiæ sobolem (k) veneno sui oris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent; et obediendo nobis, probent se esse nostros, Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisracere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne (1) perditor anime sure, saluti insidietur alienæ.