Latin
Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis
Leo the Great, Epistolae 10
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. IX. —(i) Cum itaque de omnibus (1) fere quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dilectionem vestram per David fratrem et cocpiscopum nostrum, qui et -sacerdotii merito nobis est probatus et moribus, videatis instructam; superest, fratres, ut(k) concorditer salubressuscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis (1) constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari. Quae enim nunc certarum remisimusconsideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod aei tempus pia lenitateconcessimus(m) justa posthao u! lione plectamus, (n) in eos specialius et propensius commovendi, pui in episcopis ordinandis sanctorum Patrum statuta (0) neglexerint, et quos refutare debuerant consecrarint. Unde (p) si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem qualem esae non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honorisevaserint, (q) ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec umquam ei sacramento intererunt, quod neglecto divino judicio immerito præstiterunt.