Latin
Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis
Leo the Great, Epistolae 11
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. X. —(r) Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis, neque (s) in quibuscumque castellis, et ubi ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat, episcopalia autem gubernacula nonnisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat præsidere, ne, quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta (t) vetuerunt, viculis et pos sessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. Quod nunc in sua diaecesi Restitutus episcopus factum esse causatus est, et rationabiliter postulavit ut si episcopi eorum locorum in quibus non debuerant ordinari humana conditione decesserint, loca ipsa (a) adjus ejusdem antistitis cui olim propria vel coritigua fuerunt revertantur. Et inutile est ut sacerdotalis dignitas inconsiderata ordinanda facilitate superflua multiplicatione minuatur.