Latin
FLAVIANO charissimo fratri LEO papa
Leo the Great, Epistolae 179
Unproofread scanNot analysed yet
Litteras tuae dilectionis accepi cum gestis, quae apud vos(l)de fidei quæstione confecta sunt. Et quia clementissimus imperator pro Ecclesiae pace sollicitus synodum voluit congregari, quamvis evidenter appareat, rem,de qua agitur, nequaquam synodali indigere tractatu; tamen,frater charissime,(m)subsecutos esse significo, quos in hac re placuit destinare. Necnecessarium fuitnunc amplius scribi,cum, propitio Deo, de his quæ causae credimus convenire per ea quæ ipsi portabunt scripta sis plenius instruendus. Dato (a) duodecimo kalendas Julii,Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.