Latin
LEO THEODOSIO Augusto
Leo the Great, Epistolae 180
Unproofread scanNot analysed yet
Acceptis clementiae vestræ litteris,multum universali Ecclesiæ gaudendum esse perspexi, quod christianam fidem, qua(d) divina Trinitas honoratur et colitur, in nullo dissimilem,in nullo vultis esse discordem. Quid enim rebus humanis ad exorandam misericordiam Dei efficacius suffragetur,quam si una gratiarum actio, et unius confessionis sacrificium majestati ejus abomnibus offeratur? (e)In quo sacerdotum et cunctorum fidelium ita demum erit plena devotio,si in his qum per unicum Dei Filium Deum Verbum pro nostra redemptione sunt gesta, nihil aliud sentiatur,quam quod(f)ipse de se et praedicari jussit et credi. Unde quamvis (g) ad diem, quem concilio episcopali pietas vestra constituit, occurrere me ratio nulla permittat; cum nec aliqua (h) ex hoc ante exempla praecesserint,et temporalis necessitas me non patiatur deserere civitatem praeserUm cum tam evidens fidei causa sit,ut(i)rationabilius ab indicenda synodo fuisset abstinendum tamen in quantum Dominus juvare dignatur,meum studium commodavi, ut Clementiae vestrae statutis aliquatenus pareatur,ordinatis hinc fratribus meis, qui amputandis scandalis pro causae(;) qualitate sufficiant, quique præsentiæ meae impleant vicem: quia non talis quaestio orta est(k)de qua aut possit, aut debeat dubitari. Data(l) duodecimo kalendas Julii,Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.