Latin
LEO FLAVIANO episcopo Constantinopolitano
Leo the Great, Epistolae 181
Unproofread scanNot analysed yet
Profectis jam nostris,quos ad vos in fidei causa direximus, per filium nostrum Basileum diaconum (o)scripta tuae dilectionis accepimus,quibus merito parum de negotio communis sollicitudinis(p) indidisti,quoniam et gesla(q)ante delata,de omnibus nos sufficienter instruxerant,et ad familiarem interrogationem idoneus, erat sermo praedicti, per Dei nostri alloquiareddentes,dilectionemtuam per quem nunc gratiam,(r)inquandimu8,cohortamur,utentesverbia apostolicis,atque dicentes: In nullo terreamini ab adversariis, quæ est illis causa perditionis, vobis autem salutis(Philip. I,28). Quid enim tam exitiabile, quam negata(a)veritate incarnationisChristi omnem spem salutis humanae velle dissolvere, et Apostolo contraire dicenti manifeste: Magnum est pielatis sacramendum,quod manijestum est in carne (I Tim. III, 16)? (b) Quid tam gloriosum quam contra inimicos nativitatis et crucis Christi pro fide evangelica dimicare? De cujus purissimo lumine,invictaque virtute, datia jam ad tuam dilectionem litteris,quid in nostro esset corde patefecimus: ne (c)de his quæ secundum doctrinam catholicam didicimus et docemus aliquid inter nos videri possit ambiguum. Quia vero tam claru et tam validasunt testimonia veritatis,ut nimis caecus nimisque obduratus habendus sit, qui ad coruscationem lucis atque rationis non confestim se a tenebris falsitatis excusserit; ad curandam imperitorum insaniam,etiam patientiae vos adhibere volumus medicinam: ut per paternas increpationes hi, qui in senectute carnis suae mente sunt parvuli,discant obedire majoribus. Ac si deposita imperitiae sue vanitate resipiscunt,omnique errore damnato, fidem veram singularemque suscipiunt,(d)misericordia ejusdem episcopalis benevolentiae non negetur: mansuro judicio quod praecessit,si impietas merito condemnata in sua pravitate perstiterit. Data deci- Ino kalendas Augusti, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.