Latin
LEO episcopus (i) RUSTICO Narbonensi episcopo
Leo the Great, Epistolae 2-100
Unproofread scanNot analysed yet
Miror autem dilectionem tuam in tantum scanda. lorum quacumque occasione nascentium adversitate (q) turbari, ut vacationem ab episcopatus(r)laboribus præoptare te dicas,el maIle in silentio atque otio vi. tam degcre. quam in his quae tibi commissa sunt permanere. Dicente vero Domino; Beatus qui perseveraverit usqu. e in finem (Mattk. xxiv, 13), unde erit beata perseverantia, nisi de virtutepatientiæ 2Nam aecundum apostolicam prædicationem, omnes qui (a) voluerint in Christo pie vivere persecutionem patientur (II Tim. III. i2). Quae non in eo tantum computanda est, quod contraChristianam pietatem aut ferro aut ignibus (b) agitur, aut quibuscumque suppliciis, oum persecutionum saevitiam suppleant et dissimilitudines morum, et contumaciae inobedientium, et malignarum telalinguarum: quibus conflictationibus cum omnia semper (c) membra pulsentur, et nulla piorum portio a tentatione sit libern,ita ut periculis nec otia careant, nec labores, quia inter fluctus maris navim diriget,si gubernator abscedat 2 Quis ab insidiis luporum oves custodiet, si (d) pastoris cura non vigilet (Joan. a, 12)? Quis denique latronibus obsistet et furibus, si speculatorem in prospectu explorationis locatum,abintentione sollicitudinis amorquietisnbducat? Permanendum ergo est in opere credito et in labore suscepto. Constanter tenenda est justitia, et benigne præstanda clementia. (e) Odio habeantur peccata, non homines. (n Corripiantur tumidi, tolerentur infirmi; et quod in peccatis severius castigari necesse est, non saevientis plectatur animo, sed me-, dentis. (g) Ac si vehementior tribulatio incubuerit, non ita expavescamus, quasi illi adversitati propriis viribu8 resistendo, cum et consilium nostrum, et fortitudo sit Christus, (h) ac sine quo nihil possumus (Joan. xv, 5), per ipsum cuncta possimus. Qui confirmans praedicatores Evangelii et sacramentorum ministros, Ecce ego, inquit, vobiscum stim omnibus diebus usque ad consummationemł sæculi (Matlh. XXVIII, 20). Et iterum: Hæc, inquit, loculus sum uobis, ut in me pacem habeatis. In hoe autem mundo tribulationem habebitis; sed bono animo estote, quia ego vici mundum (Joan. xv,, 33). Quae pollicitationes, quia sine dubio manifestæ Bunt, nullis debemus scandalis infirmari, ne electioni Dei videamur ingrati, cujus tam potentia sunt ad. jutoria quam vera promissa.