Latin
LEO episcopus (i) RUSTICO Narbonensi episcopo
Leo the Great, Epistolae 3-63
Unproofread scanNot analysed yet
De consultationibus antem dilectionis tuæ, quas soparatim conscriptas archidiaconus (j) tuus detulit, quid sentiendum sit, inter præsentes 'opportunius quæreretur de singulis, si nobis tui conspectus copia proveniret. Nam cum quædam (k) interrogationes modum diligentiae videantur excedere, intelligo eas colloquiis aptiores esse quam scriptis. Quia (l) sicut quaedam sunt quæ nulla possunt (m) ratione convelli, ita multa sunt quæ aut pro consideratione ætatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari: illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur (n) adversum.