Latin
Gloriosissimo et clementissimo THEODOSIO Augusto LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 2-27
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. —Unde, (£(e) tranquillissime principum, removete, queesumus, a vestrae pietatis conscientia pcriculum religionis et fidei: ut Christi Evangelio vim non inferat humana praesumptio. (f) Ecce ego, christianissimeet venerabilis imperator, cum consacerddtibus meis implens erga reverentiam clementiae vestræ sinceri amoris officium, cupiensque vos per omnia placere Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplioatur, ne ante tribunal Domini, rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor imperii, et coram sanctis angelis Ghristi, ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur; nee alieno peccato patiamini vos gravari: quia, quod necesse est noa dicere, veremur ne cujus religio dissipatur, )indignatio provocetur. Præ oculis habete, et tola mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et communes cum ipso omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, quibus alia non fuit causa patiendi, nisi confessio verae Divinitatis et verae humanitatis in Christo.