Latin
Gloriosissimo et clementissimo THEODOSIO Augusto LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 3-17
Unproofread scanNot analysed yet
Cap III. —Cui sacramento, quia impie nunc a paucis imprudentibus obviatur, omnes partium nostrarum Ecclesiae, omnes mansuetudini vestrae cum gemitibus et lacrymis supplicant sacerdotes, ut quia et nostri fideliter reclamarunt, et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit, generalem synodum jubeatis intra Italiam celebrari, quae omnes offensiones ita aut repellat, aut mitiget, ne ultra aliquid sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum; convenientibus utiqueOrientaliumprovinciarumepiscopis,quorumsi qui superati minis atque injuriis a veritatis tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur: ipsique, quorum est causa durior, (g) si consiliis melioribus acquiescant, ab Ecclesiae unitate non excidant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessario postuletur, canonum Nicææ habitorum decreta testantur, quae a totius mundi sunt sacerdotibus constituta. Favete catholicis vestro more parentumque vestrorum, date defendendae fidei libertatem. Cum enim Ecclesiae (h) causas, tum regni vestri agimus et salutis, ut provinciarum vestrarum quieto jure potiamini. Defendite contra haereticos inconcussum Ecclesiae statum: ut et vestrum Christi dextera defendatur imperium. (i) Datum tertio idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.