Latin
Leo episcopus, et sancta SYNODUS, quæ in urbe Rome convenit, THEODOSIO (a) Augu…
Leo the Great, Epistolae 2-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Quia vero diabolica nequitia subtiliter fallit incautos, et ita quorumdam imprudentiae per similitudinem pietatis illudit,ut pro salubribus persuadeat nocitura, removete, quacsumus, a vestrae pietatis conscientia periculum religionis et fidei, quodque in saecularibus negotiis legum vestrarumaequitate conceditur,in rerum divinarum pertractat tione praestate: ut Christi Evangelio vim non infera humana praesumptio. Ecce ego, Christianissime et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestræ(c)sinceri amoris officium, cupiensque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal(d)Christi Domini rei de silentio judicemur,obsecramus coram unius Deitatis inseparabili Trinitate,quæ tali facto læditur,cum ipsa vestri sit custos et(e) auctor imperii,et coram sanctis angelis Christi,ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto -orbe sacerdotum numerus congregetur. Ne alieno peccato patiamini vos gravari:quia quod necesse est nos dicere, veremur,(f) ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. Prae oculis habete, et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, ut communes cum ipso omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, quibus alia non fuit causa patiendi,nisi confessio verae divinitatis verae humanitatis in Christo. _