Latin
Leo episcopus, et sancta SYNODUS, quæ in urbe Rome convenit, THEODOSIO (a) Augu…
Leo the Great, Epistolae 3-18
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. -Cui sacramento quia impie nunc a paucis imprudentibus obviatur,omnes partium nostrarum Ecclesiae,omnes mansuetudini vestrae cum gemitibus et lacrymis supplicant sacerdotes, ut quia et nostri fideliter reclamarunt,et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit, generalem synodum jubeatis intra Italiam celebrari,quæ omnes offensiones ita aut repellat aut mitiget,ne aliquid ultra sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum:convementibus utique Orientalium provinciarum episcopis:quorum si qui superati minis(a) atque injuriis a •veritatis tramite deviarunt, salutaribus remediis in integrum revocentur; ipsique quorum est causa durior,si oonsiliis melioribus(b)acquiesoant, ab Ecclesiæ unitate non excidant. Quam autem post appellationem interpositam hoc necessarie postuletur,(c) canonum Nicaea habitorum decreta testantur, quæ a totius mundisuntsacerdotibus constituta,quæque subter annexa sunt. Favete catholicis vestro more, parentumque vestrorum. Date defendendæ fidei Iibertatem, quam salva clementis vestrae reverentia, nulla vis, nullus poterit, mundanus terror auferre. Cum enim Ecclesiæ(d)causas, tum regni vestri agimus et salutis, ut provinciarum vestrarum quieto jure potiamini. Defendite contra haercticosfinconcussum Ecclesiæ statum,ut et vestrum Christi dextera defendatur imperium. Datum(e) idus Octobris,Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.