Latin
LEO episcopus, (n) MARTINO et FAUSTO presbyteris et archimandritis
Leo the Great, Epistolae 2-35
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Interim vero det operam, quantum fieri potest, vestra dilectio ut omnibus Eccclesiæ filiis innotescat (r) qui contra impium sensum secundum doctrinam evangelicam et apostolicam praedicemus. Quia licet plene, quae semper fuisset atque essetcatholicorum sententia scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis (s) addidimus. Memor enim sum me "(a) sub illius nomine Ecclesiæ praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes quidem haereses destruit, sed maxime impietatem præsentis erroris expugnat; et intelligo mihi (b) aliud non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur impendam. Ne autem aliqua negligentiæ occasione scripta nostra ad vos non po. tuerint pervenire, (c) exemplaria eorumdem nunc mittenda credidimus: ut nullo modo fidei quam defendimus praedicatio vestrae notitiae subtrahatur. Data decimo sexto kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septies et Avieno, v. cl. consulibus (d).