Latin
LEO episcopus, (n) MARTINO et FAUSTO presbyteris et archimandritis
Leo the Great, Epistolae 1-39
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Bonorum operum et spiritalium studiorum Deum auctorem esse non dubium est; qui quorum incitat mentes, adjuvat actiones. Quod nobis praesenti experimento evidenter apparuit. Siquidem inter discretarum spatia longinqua regionum, unum sumpserunt corda nostra consilium, ut quod a nobis desiderabatis, eo vobis tempore quo epistolae vestrae (o) mittebantur occurrerit, si tamen dilectioni vestrae tradi (p) scripta nostra potuere,quæ non solum apostolicae sedis auctoritate, sed etiam sanctæ synodi,quae ad nos frequens convenerat, unanimitate directa sunt, ut in his quantam curam totius Ecclesiae habeamus appareat; hortando scilicet omnium fidelium mentes et clementissimorum principum praesidia ad defensionem fidei postulando: (q) quorum pios et catholicos animos non diffidimus opem atque auctoritatem suam justis petitionibus praestituros; quo citius, auxiliante Domino, perniciosa haeresis, et dudum sanctorum Patrum auctoritate damnata, quae nuper Ephesi male adjuta est, auferatur.