Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augustæ
Leo the Great, Epistolae 2-45
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. -Offertur ergo pietati vestrae digna materia," quae placitam (g) Domino curam sancti cordis exerceat, et praecedentium meritorum coronas etiam de praesentis erroris abolitione multiplicet. Sicut enim Nestoriana impietas, ita et Eutychiana blasphemia(h)ab omnium estcatho1icorum eliminanda cODsortia. Quia tam impium est, consempiternam et consubstantialem Patri Filii Deitatem, etiam ex utero Virginis matris partu editam negare corporeo, quam unam in Dei Filio post incarnationis sacramentum affirmare naturam: ut scilicet aut humani. . tas eju8 refutetur aut Deitas; cum (i) unitione utrius-. que essentiæ, nec alterasit in alteram versa, nec assumpta in assumente finita; sed et Verbi incommutabilitas, et carnis atque animæ veritas maneant inseparabiliter in unitate personae. Quod qui testificante Jege,credentibus patriarchis, annuntiantibus (y) prophetis, praedicante Evangelio, docentibus aposto! is, et toto mundo confitente non credunt, extra sacramentum corporis Christi, extra unitatem sunt nominis Christiani.