Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augustæ
Leo the Great, Epistolae 3-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Quorum sicut ruinam dolemus, ita perfidiam detestamur. Ut autem circa talium personas sincerum servetur ubiquejudicium, et aliud correctis, aliud pertinacibus rependatur, vestra pietas nostros, qui ab apostolica sede sunt missi, fovere dignetur; eorumque omnes quas injunximus adjuvet actiones; quo citius ac facilius, auxiliante Domino, quae ad vestram gloriam et ad totius Ecclesiæ pacem proficiant exsequantur. De Eutyche autem totius scandali et pravitatis auctore, hoc clementia vestra prrocipiat, ut ab eo loco qui Constantinopolitanas urbi nimis vicinus est, longius transferatur: ne rrequentioribus solatiis eorum quos ad impietatem suam traxit utatur. Monasterio quoque ipsius, cui perniciose indigneque praesedit, catholicum abbatem jubete præponi, qui illam servorum Dei congregationem et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis possit imbuere. Data (k) v idus Junii, Adelfio viro clarissimo consule.