Latin
(c) LEo episcopus PASCHASiNO episcopo Lylibætano
Leo the Great, Epistolae 2-47
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Abominanda ergo est (g) in Eutyche. impietas, quae olim a Patribus in præcedentibus hæreticis damnata atque destructa (h) est; quod huic stultissimo homini prodesse dubuerat: ut quod non poterat sensu apprehendere, (i) vel præcedenti caveret exemplo, ne salutis nostræ singulare sacramentum veritatem carnis humanæ in Christo Domino nostro negando vacuaret. Quoniam si vera et perfecta in illo humanitatis natura non est, nulla est nostra susceptio; et totum quod credimus, quod docemus, secundum ipsius impietatem vanitas est atque mendacium. Sed quia nec mentitur yeritu, nec passibilis est Divinitas, manet in Deo Verbo utraque substantia in una persona, et ita Salvatorem suum Ecclesia confitetur, ut eum et Divinitate impassibilem, et carne passibilem fateatur, dicente Apostolo: Etsi crucifixus est ex infirmate nostra, sed virit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).