Latin
(c) LEo episcopus PASCHASiNO episcopo Lylibætano
Leo the Great, Epistolae 3-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. -Ut autem in omnibus plenius tua sit instructa dilectio, sanctorum Patrum nostrorum, de sacramento incarnationis Domini quid senserint, et quid Ecclesiis prædicaverint, ut evidenter agnosceres, aliqua ad dilectionem tuam (j) scripta transmisi, quæ nostri quoque apud Conetantinopolim cummea epistola allegarunt. (a) Et totam Constantinopolitanam Ecolesiam cum monasteriis omnibus et multis episcopis noveris præbuisse consensum, et subscriptionibus suisNestorium atque Eutychen cum su is anathematizasse dogmatibus. Noveris etiam proxime me epistolam Constantinopolitani episcopi accepisse, quae refert Antiochenum episcopum missis per provincias suas tractoriis (6) univErsos episcopos et epistolae meae præbnisse consensum, et Nestorium et Eutychen pari subscriptione damnasse.