Latin
LEO episcopus S. SYNODO (k) apud Nicæ nam constitutæ.Dilectissimis fratribus in…
Leo the Great, Epistolae 2-49
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Unde, fratres charissimi, rejecta penitu8 audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat; nec liceat defendi quod non licet credi: cum Becundum (k)evangelicas auctoritates, seeundum propheticas voces, apostolicamque doctrinam plenissime et lucidissime per litteras quas ad beatae memoriae Flavianum episcopum misimus, fuerit declaratum quae sit de sacramento incarnationis Domini nostri Jesu Christi pia et sincera confe8sio.