Latin
LEO episcopus S. SYNODO (k) apud Nicæ nam constitutæ.Dilectissimis fratribus in…
Leo the Great, Epistolae 3-29
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Quia vero non ignoramus per pravas æmulationes, multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, (4) plurimosque episcopos, quiahaeresim non reciperent, sedibus suis pulsos, et in exsilia de. portatos, atque in locum superstitum alios substitutos: his primitus vulneribus (b) adhibeatur medicina justitiæ, (c) nec quisquam ita careat propriis. ut alter utatur alienis: cum si, ut cupimus, errorem omnes (d) relinquunt, nemini quidem perire suus honor debeat; sed illis qui pro fide laboraverunt cum omni privilegiosuooporteatjusproprium reformari. Prioris autem Ephesinae synodi, cui sanctae memoriae: Cyrillus episcopus (e) tunc præsedit,contraNestorium specialiter statuta permaneant: ne tunc damnata impietas (f )ideosibiinaliquo blandiatur,quia Eutyches justa exsecratione percellitur. Puritas enim fidei atque(g)doctrinæ,quam eodem quo sancti Patres nostri spiritu prædicamus, et Nestorianam et Eutychianam cum suis auctoribus condemnat pariter et persequitur pravitatem. (h)Bene valete in Domino,fratres charissimi. Data (I) sextokalendasJulii,Adelfio viro clarissimo consule.