Latin
Dilectissimis fratribus episcopis metropolitanis perIllyricum constitutis LEO
Leo the Great, Epistolae 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Et quia per omnes Ecclesias cura nostra distenditur, exigente hoc a nobis Domino, qui apostolicae dignitatis beatissimo apostolo Petro primatum (a) fidei suæ remunerationc commisit, universalem Ecclesiam in fundamenti (b) ipsius soliditate constituens, necessitatemsollicitudinis quam habemus, cum his qui nobis collegii charitate juncti sunt sociamus. Yicem itaque nostram fratri et coepiscopo nostro Anastasio, secuti eorum 61S exemplum, quorum nobis recordatio est veneranda, commisimus, et ut sit in spceulis, ne quid illicitum a quoquam praesumatur, injunximus: cui in his quae ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, ut dilectio vestra pareat, admonemus. Non enim tam illi obtemperabitur quam nobis, qui hoc illi pro nostra sollicitudine per illas provincias cognoscimur commisisse.