Latin
Dilectissimis fratribus episcopis metropolitanis perIllyricum constitutis LEO
Leo the Great, Epistolae 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Volumus enim tales fieri Domino sacerdotes, quibus cuncta conveniant, quae sunt ecclesiasticis canonibus definitu: (c) ut episcopi, presbyteri atque diaconi unius uxoris viri sint secundum beati Apostoli sententiam (1 Tim. III, 2), et hanc secundum legis præcepta virginem (d) acceperint, non viduam, non repudiatam, sicut legis scriptura testatur (Levit. XXI, t3, i4; Ezech. XLIV, 22). Nec se quisquam aestimet posse ad sacerdotium pervenire, qui ante baptismum, deficiente quam habehat, uxore, alteram rursum, postquam per gratiam baptismatis est renovatus, acceperit, cum u tismate peccata deleantur, non uxorum M abrogetur. Adeo autem in excusationem obtendere non poterit, ut eorum se patrel rum, quos ante baptismum susceperit, nega possit. Neque elim uxor quæ ex legis praece citur, inter peccata quae abluuntur baptism terit numerari.