Latin
Domino sancto et beatissimo Patri LEONI EUSEBIUS Mediolanensis episcopus
Leo the Great, Epistolae 2-51
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. -Admonitis ergo fratribus et coepiscopis meis,habitoque conventu,vestrarum formam tenuimus litterarum. Nam(i) recensita epistolaboatitudinis vestrae in sacerdotum Domini concilio,quam sanctus frater at coepiscopus noster Abundantius,et compresbyter meus (j) Senator detulerant,agnitaque eorum narratione, sicut scripta vestra signaverant, rerum gestarum di-ordinecontinuo (k) requisitaest recitataque epistola, quam fidei assertione plene gestam,ad Orientem dudum sanctitas vestra transmiserat, quae ad nos ex vestra admonitione,sancto fratre etcoepiscopo nostro( l)Ceretio mutuante pervenit. Claruit eam plena fidei simplicitate fulgere,prophetarum etiam assertionibus evangelicis auctoritatibus et apostolicae doctrinae testimoniis, nitore quodam lucis (m) ac veritatis splendore radiare,omnibueque sensibus convenire, quo beatus (n) Ambrosius, de incarnationis Dominicae mysterio suislibris Spiritu sancto excitatus inseruit.