Latin
Domino sancto et beatissimo Patri LEONI EUSEBIUS Mediolanensis episcopus
Leo the Great, Epistolae 3-31
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. -Et quia omnia majorum fidei nobis antiquitus traditae tota puritate conveniunt, domine sancte et beatissime pater,placuitomnibusJquorum subscriptio subter annexa nomina poterit declarare, ut eos qui impie de incarnationis Dominicae sacramento sentiunt, quamvis intellectus sui pravitate a catholicae fidei veritate recedentes, seipsos dignos abjectione fecerint, suo etiam consensu, auctoritatis vestræ praecedente sententia, damnatione congrua persequendos. Litterarum ergo vestrarum formam secuti,modum praescriptae ordinationis nos servasse, his per fratrem et coepiscopum (a) nostrum Cyriacum missis (b) ostendimus. Supcrest ut,annuente Domino perfectis rebus,palmam fidei et consummati certaminiscoronam quiete perpetua retinentes, hoc futuris memorabile sæculis reJinquatis, ut ob hoc exstitisse præsenti tempore impiae secta: contumacia videatur,ut vobis propugnatoribus in æternum prostrata succumberet. Et alia manu: Incolumen beatitudinem tuam summa Divinitas (c) tueatur atque custodiat, domine sancte ac beatissimepatcr.