Latin
Epistola piissimi imperatoris Marciani ad beatissimum archiepiscopum Romæ Leonem
Leo the Great, Epistolae 2-55
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Ergo omnia secundum vota sanctitatis tuae, quae fidei consonant, definita sunt, totius orbis, qui sub nostro imperio est, piissimis episcopis Chalcedone convocatis, et deliberatione habita, post multas contentiones vera fides obtinuit, et juxta litteras sanctitatis tuae omnes assenserunt expositioni, sicut veritas postulavit; nihilqueambigimus hujus rei gratiam nobis et sanctitati tuae communem esse, et ex aequo laetari quos palam est aequali studio amare veritatem. Superest ut omnibus juxta catholicam fidem et veritatem compositis, et pace Ecclesiis restituta, votis omnium in perniciem hostium sanctitas tua divinam provocet potentiam: quod te ct ante nostras litteras facere in confesso est.