Latin
Epistola piissimi imperatoris Marciani ad beatissimum archiepiscopum Romæ Leonem
Leo the Great, Epistolae 1-60
Unproofread scanNot analysed yet
Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS gloriosi, triumphatores Augusti, sanctissimo et vere venerabili patri archiepiscopo LEONI. CAP. I. -Divinæ humanæque litteræ consentiunt Divinitatem in primis esse adorandam,ibique omnipotentem Deum esse propitium,ubi colitur recte fides. Hoc igitur quod quaerebamus invenimus et assecuti sumus nostris precibus. lnvenit enim religionis fidem fidelis atrectus,et nullum dubium est Dei auxilio esse definitum,quod de ipsius potentia quærebatur. Expulsa enim omni contentione et discordia, quam invidus daemon fidei injecerat, Deum omnes una mente cognoscunt. Caeterum non accusamus jnfideles,quin et gratiam habemus religionis inimicis: praestiterunt enim nobis ut Deum studiosissime quæreremus manifesteque cognosceremus. Majus enim lumen esse videtur post tenebras apparens: dulcis est sitientibus potus, fessis otium. Laetetur igitur sanctitas tua super victoria fidei, cujus corona omnipotenti Christo referenda; hic enim dedit contra infideles victoriam. Et ideo nos ipsi adesse sanctæ synodo festinavimus, quamquam nos in aliis locis et expeditiones et publicæ necessitates detinerent.