Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augusta
Leo the Great, Epistolae 2-58
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Frater enim et coepiscopus meus Anatolius parum considerans quanto pietatis vestrae beneficio et mAi favoris assensu Constantinopolitanae Ecclesiæ sacerdotium fuerit consecutus,non tam de adeptis gavisus, quam de immodicis appetendissupra mensuram sui honoris accensus est; credens huic tam intemperanti cupiditati posseprodesse quod ci quorumdam consensum(a)suum præbuisse dicitur extorta subscriptio; cum tamen destruendis moxconatibus,contradictio fratrum et coepiscoporum meorum(b) vice mea agentium fideliter et laudabiliter obviarct. Quoniam contra statuta paternorum canonum,quae ante longissimae ætatis annos in urbe Nicnena spiritualibus sunt fundata decretis,nihil cuique (c) audere conceditur:ita ut si quis diversum aliquid decernere velit,so potius minuatquam illa corrumpat. Quae si, ut oportet,a cunctis pontificibus intemerata serventur,per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia: nullæ(d)de mensura honorum dissensiones, nullas de ordinationibus lites, nullae de privilegiis ambiguitates, nulla erunt(£) de alieni usurpationecertamina; (/)sed aequo jure charitatis,rationabilis et morum et officiorum ordo servabitur; et illo vere erit magnus,qui fuerit totius ambitionisalienus dicente Domino: Quicumque voluerit inter vos major fieri,sit vester minister; et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. -sicut Filius kominis non venit ministrari; sed ministrare(Malth. xx,26; Marc. x, 43). Et tamen haec illis tunc insinuabantur qui de pusillo volebant crescere,et de infimis ad summa transire. Constantinopolitanæ vero(g)præsul Ecclesiæ,quid amplius quam assecutus estconcupiscit? aut quid illi satisfaciet si tantæ urbis magnificentia et claritudo non sufficit? Superbum nimis estet immoderatum ultra proprios terminos tendere,et antiquitate calcata alienumjus velle præripere,(h) atque ut unius crescat dignitas, tot metropolitanorum impugnare primatus, quietisque provinciis, et olim sanctae synodi NicaenaBmoderatione dispositis, bellum novæ perturbationis inferre:atque ut venerabilium Patrum decreta solvantur, quorumdam episcoporum proferre consensum, cui tot annorum series negaviteffectum. Nam sexagesimus fere annus hujus(i) conniventiæ esse jactatur, qua se praedictus episcopus æstimat adjuvari,frustra cupiens id sibi prodesse quod etiam si quisquam ausus est velle, nullus tamen potuit obtinere.