Latin
LEO episcopus PULCHERIÆ Augusta
Leo the Great, Epistolae 3-38
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Agnoscat cui successerit viro, et repulso omni spiritu elationis, (j) Flaviani fidem,Flaviani modestiam, Flaviani humilitatem, quae illum usque ad confessoris gloriam proxevit,imitetur. Cujus si velit splendere virtutibus, laudabilis erit, et in omni loco plurimum dilectionis acquiret, non ambiendo humana, sed promerendo divina. (k) Hac autem observantia meum quoque illi animum spondeo copulandum, et apostolicae sedis dilectionem, quam Constantinopolitanae Ecclesiae semper impendit, nulla mutabilitate violandam. Quia si interdum immoderati praesules aliquas inciduntculpas. Ecclesiarum tamen Christi(l) integritas perseverat. Consensiones vero episcoporum,sanctorum canonumapudNicaeam conditorum regulis repugnantes, unita nobiscum vestræ fidoi pietate in irritum mittimus,et per auctoritatem beati Petri apostoli,generali prorsus definitione(m)cassamus,in omnibus ecclesiasticis causis his legibus obsequentes quas (n) ad pacificam observantiam omnium sacerdotum, per trecentos decem et octo antistites Spiritus sanctus instituit:itautetiamsi multo plures(o)aliud quam illi statueredecernant,in nulla rcverentia sithabendam, quidquid fuerit a praedictorum constitutione diversum.