Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-61
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Cum ergo ad commendanda ipsius primordiaista praecesserint, (d) nescio quid causae aut. occasionis emerserit, ut virum catholicae fidei, et Nestorianis atque Eutychianis hæreticis (e) constanter etiam adversum,archidiaconem sub honoris specie degradaret, et (f) dispensationem totius causae et curae ecclesiasticae in Andream Eutychianistam repente transferret: adeo nimiacommotioneturbatus,. ut consecrationem quam pro injuria dabat, (g) sexta sabbati, traditionis apostolicae aut nescius aut oblitus, inferret: quasi non ad episcopum magis quam ad presbyterum ordinationisilliusvitium pertineret: qui non inveniens quod argueret in fide, quod improbaret in moribus, dejectionem innocentis per speciem provectionis impleviaddens(h) in sententia illud injuriæ, uteum coemeterio (i) deputando, quodam damnaret exsilice. Quem tamen pietati vestro commendare praesumo,ne ullis ulterius noxiis ingravari possit (j) insidiis, quem Dominus,ut comperi, sub vestra defensione constituit.