Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-81
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Agnoscatergo, Augustevenerabilis,praedictus antistes quanto amplius humilitatequam clatione crescatur, et memor limitum paternorum salubritatem canonum ad pacem universalis Ecclesiae conditorum ea qua debet in posterum observatione custodiat; defensioni quoque catholicae fidei indeinenter i nviliget, pro custodia Dominici gregis diligentes praetendat excubias, utatur in omnibus devotissimo vestrae pietatis auxilio, et si quid usquam sub catholico nomine hostilium fraudum latet, id prodendum gloriae vestrae instanter (e) indaget. Quienim sacrilegumerrorem alonginquioribusquoque provinciis expulistis, et ad veritatis lucem contenebrata Palaestinorum corda revocastis, quomodo eumsubvestrae fidei radiis (d) spirarepatiemini? oum etiam periEgyptum, Deo vos in omnibus adjuvante, celeriuscredamus omnes pravi dogmatisexstinguendas esse reliquias. Benigne enim his consulitis, quibus licentiam exsecrabilis erroris aufertis.