Latin
LEO episcopus MARCIANO Augusto
Leo the Great, Epistolae 1-86
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Litterarum clementiae vestrae multiplex gratia debita a me veneratione suscepta est, et gratulanter agnovi quam piam curam Christianae celi-. gionis, ut consuevistis, habeatis; cum inter Domini sacerdotes eam vultis firmare concordiam, qua; et universali Ecclesiae et divino apta sit cultui. Illa enim probabilis pax et charitas vera est, quam plenissime beatus apostolus praedicat dicens; Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. i, 5). Obsequens itaque et libenter assentiens sanctisvestrae pietatis hortatibus, fratris et coepiscopi mei Anatolii scriptis reciproco, ut debui, sermone respondi,qui cessationem alloquii mei suo silentio (i) debuit imputare: cum ad litteras meas, quibus cum fraternacharitate monueram uta reprehensibili ambitione discederet, ulterius respondere neglexit. Ego vero, qui apud illum tacui, clemeatiæ vestrae pro pace universalis Ecclesiæ quae essent profutura suggerere pro mea cura non destiti. Nam et vestra mansuetudo insinuationcm meam (a) tam libenter accepit, ut etsemper rescribere dignaretur, et haec ageret ut quæ nunc correcta sunt vestrae gloriae debeantur: (b) quod tales nunc misit epistolas, quibus notabilem ambitus culpam aliis potius quam sibi assereret deputandam.