Latin
Leo Marciano Augusto
Leo the Great, Epistolae 2-85
Unproofread scanNot analysed yet
CaP. II. —De (d)Caroso vero et Dorotheo, qui haeretica pravitate in multorum perniciem damnatos tuebantur errores, gaudeo pietatem vestram, sicut mihi venerator vester frater meus Julianus episcopus indicavit, saluberrime præcepisse ut ablati a monasteriis suis apud eos degerejuberentur,quibus nocere(e) non possent:quod, ut spero, multis remedio erit, quos a perversis doctoribus liberastis, crescentibus peromnia gloriæ vestræ meritis (f) in amore fidei Christianæ, ob quam justus et n1isericors Deus tribuit ut vobis sicut divina sunt chara,ita sint mundana subjecta. Datum tertio idus (y) Martii, Valentiniano Augusto VIII consule.