Latin
LEO ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 440
Unproofread scanNot analysed yet
Curse esse dilectioni tuae charitatis officia libenter accipio; et ut his crebrius utaris exhortor: quoniam ad totius Ecclesiæ pertinet utilitatem,cum quæ agun tur agnoscimus. In qua autem sollicitudine dilectionem tuam vigilare conveniat indubitanter intelligis; (1) quia aliquantas apud vos pravorum hominum resed isse reliquias recognoscis, quibus comprimendis, vel potius, quantum Dominus auxiliatur, abolendis cupimus te instanter incumbere: ne, quod absit, (k) sub aliqua segnitie lenitatis, quæ tardius fuerint destructa revalescant. Datum tertio idus Martii, Valentiniano Augusto vin consule.