Latin
LEO ANATOLIO episcopo
Leo the Great, Epistolae 2-87
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Sed gratias Deo, qui post excessum sanctae ac venerandae memoriae Marciani,talem principem omnium electione prospexit, ut in ejus virtutibus et Romana respublica, et religio Christiana gauderet. Secutus ergo tuae dilectionis hortatum, in quantum debui glorioso principi supplicavi, ne in pervasionem Alexandrinæ Ecclesiæ aliquid ulterius sibi possit haeretica audacia vindicare; sed nefariis ausibus salubri fine præfixo, et libertati ecclesiasticæ consuleretur et paci. Superest, ut(d)etiam fraternitas tua ex opportunitate præsentiæ fidelissimi imperatoris animum studeat enixius deprecari de statutis sanctae synodi Chalcedonensis sine ulla retractatione servandis; cum ea, quae Deo aspirante decreta sunt, nulla se patianturvarietatecorrumpi. In quem autem (e) profectum hujus pietatis cura procedat,frequentibus tuae dilectionis litteris me debebis instruere,ut de sanctis clementissimi principis studiis pariter in Domino gloriemur. Datum quinto idus Julii, Constantino et Rufo consulibus.