Latin
LEO JULIANO episcopo (h) et AETIO presbytero A pari
Leo the Great, Epistolae 1-93
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Quamvis dudum litteras tuae dilectionis acceperim, miror tamen eam rescribendi opportuni. tatem, qua frater Anatolius necessarie usus est,silentio præteriisse, cum pro ratione temporis atque causarum crebriora oporteatease colloquia. Egosane prædicti fratris litterisde his plenius, quæapudAle. xand riam haeretica temeritas gessit, edoctus, ad cle. mentissimum principem scripsi, et pro statu Eccle. siæ, sicut erat necessarium, supplicavi, ut rebus nimium pertubatis studium suae pietatis impendat, Unde sicut fratrem et coepiscopum nostrum Anato. lium cohortatus sum, ita etiam dilectionem tuamadmonere non desino, utclementissimi principis iidem quantis opportunum fuerit precibus ambiatis,quem pro religionis catholicae munimento sponte jam quædam praestitisse cognovimus; ut non difficilis apud eum sit actio, cujus voluntaria sollicitudine prævenimur.