Latin
LEO BASILIO episcopo Antiocheno
Leo the Great, Epistolae 2-89
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. II. —Siquidem etiam adhuc nostra actione cessante, ita fidelissimus imperator parricidale crimen horruerit, ut nullum aditum hæreticorum concesserit actioni, qui post immanitatem facinoris perpetrati hoc sibi possibile esse credebaIJt, ut sanctæ Chalcedonensis synodi definitionibus resolutis in alios tractatus vocaretur episcopale(e) concilium Quod quia, frater charissime,abrupte inimicum est fidei Christianæ, et non ob aliud tunta improbitate deposcitur, nisi ut prædicatio Evangelii et Dominicæ incarnationis mysterium subruatur, (nobsecro di! ectionem(g)vestram ut aChalcedonensissynodi definitionibus in nullo animos relaxetis; et quae ex divina sunt inspiratione composita,nulla patiamini novitate temerari. Certus enim sum quodclementissimus imperator et vir (h) magnificu8 Patricius,cum omni cœtu illustrium potestatum nihil in perturbationem Ecclesiae patientur hæreticos obtinere, si pastorales animos in nullo viderint fluctuare. (i)Ut autem hæc(j)adhortatio ad omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum possit notitiam pervenire,(k)diligeotias vestrae cura prospiciat, quia,quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quæ apud Chalcedonam sunt statuta convelJatur. Datum (I) kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.