Latin
LEO BASILIO episcopo Antiocheno
Leo the Great, Epistolae 1-94
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Ordinationem quidem dilectionis tuae secundum ecclesiasticum morem tuo vel fratrum nostrorum provincialium episcoporum(b)debueramus sermone cognoscere; sed quia non defuerunt causæ quæ possent hanc diligentiam præpedire, et sanctæ memoriæ Marcianus princeps suis scriptis consecrationem tuam nobiseognitBm fecit, nec de tuo possumus merito dubitare quem novimus, de necessitate præsenLi, sicut aliquantos fratres nostros, itaetiam dilectionem tuam nostris litteris commonemus. Cognitis enim quae apud Alexandriam Eutychianorum furore eommissasunt, quaeque fraternitati (c) vestræ comperta esse non dubito,pro ea sollicitudine quam omnibus Ecclesiis Dei debeo, haec scripta direxi, quibus dilectionem vestram credidi commonendam, ut sceleratis ausibus sancta constantia resistatis, ne in quoquam(d)nostrum communis fides aut trepida inveniatur aut tepida, cum propitio Domino, qui Ecclesiam suam in quacumque tribulationenon deserit, tam religiosum tamque catholicum animum piissimi imperatoris habeamus, ut non aliud de illo credendum sit,quam probavimus de augustae memoriae MarCiano.