Latin
Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis
Leo the Great, Epistolae 2-9
Unproofread scanNot analysed yet
(c) leo urbis Romæ episcopis unuversis episcopis per Cæsariensem Mauritaniam constitulis in Domino salutem CAP. I. —Cum de ordinationibus sacerdotum quædam apud vos illicite usurpata crebrior ad noe commeantium sermo pererret, ratio pietatis exegit ut (d)pro sollicitudine quam universae Ecclesiæ ex divina institutione dependimus, rorum fidem studeremus agnoscere: vicem curae nostrae proficiscenti a nobis (e)fratri et consacerdoti nostro Potentio delegantes, qui secundum scripta quae per ipsum ad vos direximus,de episcopis quorum culpabilis ferebatur electio quid veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicarct. Unue quia idem plenissime notitiae nostræ cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus provinciæ Cæsariensis habeantur,si ncera nobis relatione patefecit,necessarium fuit ut dolorem cordis nostri, quo(f)proDominicorum gregum periculisaestuamus, datis nunc quoque ad dilectionem vestram litteris promeremus,(g)mirantes tantum apud vos(h)per otcasionem temporis impacati aut ambientium præsumptionem,aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitulis pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiæ dederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere,ncc praestare regimen,sed augere d! scrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum,et ubi est incolumitas obedientiæ,ibi sana est forma doctrinæ(a). Principatus autem quem aut seditio contulit,aut ambitus occupavit,etiamsi moribus atque actibus(b)non offendit,ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo,et difficile est ut bono permalo sunt,agantur exitu, quae inchoata principia.