Latin
Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis
Leo the Great, Epistolae 3-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in Domini domo nihil sit inordinatum nihilque præposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus qui supra omnes gradus constituitur non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit,si quod requiritur in corpore,(c) non inveniatur in ca-,pite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa præceptio,qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur,(d) et uniouiquenostrum dicitur: Manus cito nemini imposueris, neque communices peccatis alienis (1 Timoth. v, 22)? (e) Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis,(f)ante meritum obedientiæ, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi et talem effici ordinantem,qualis est ille qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum(g)tenet in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno qui (h)in suum collegium assumitindignum. Non ergo in cujusquam persona praetermittendum est quoa institutis generalibus continetur, nec putandus est honor illelegitimus qui fueritcontra divinae legis praecepta collatus.