Latin
LEO ANATOLIO episcopo Constantinopolitano
Leo the Great, Epistolae 2-93
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Multum autem in eo consolationis accepi,quod ex omni numero episcoporum qui Ægyptiacis dioecesibus præsunt, solum dudum damnati potuerunt quatuor inveniri qui Timotheo et impietate haereseos etsceleris latrociniojungerentur; qui ad pee tendam synodum admitti nullatenus possent, etiamsesolo haeretico arguerentur errore. Cumautem et in occupando episcopatum, et interficiendo episcopum, inauditum facinus perpetrarint, quid illis in Ecclesia loci est, etiamsi catholicam suscipiant veritatem? Omnibus igitur intra Ægyptum sacerdotibus Domini, sive recentioribus, sive ex antiqua constitutione residentibus, uno auxilio remedioque praestandum est ut tam indignis persecutionibus liberentur, et hoc malum, quod se penetralibus tantae urbis ingessit, salubri auctoritate pellatur, et Christiana plebs fide atque operibus ante devota paternis constitutionibus valeat cum quiete servire.