Latin
LEO ANATOLIO episcopo Constantinopolitano
Leo the Great, Epistolae 3-57
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. III. —Fratres autem nostros qui Constantinopolim ab Ægypti parte venerunt, litteris meis im. peratori commendare non destiti; sed etiam te tuae humanitatis admoneo utad consolationem peregrinationis ipsorum quantum potes studii adhibere digneris, quorum præsentia multum dilectionem tuam juvare apud clementissimum principem potest, ne petitioni haereticorum ad novam synodum, quae universati Ecclesiae inimica est, annuatur. Quamvisapostolica sedes ea fide ac stabilitate fundata sit, ut nequaquam recipiat istius novitatis assensum, ac si quis adversariorum machinationibus connivendum esse crediderit, ipse se a communione catholicae Ecclesiæ separabit, cum secundum inspirationem Dei et in fide incarnationis Christi, et in custodia Chalcedonensis synodi,universalis. Ecclesiæ sit una sententia; et præcipue in nostris paribus tam firmiter evangelica doctrina teneatur, ut magnum sacrilegium putetur sa traditione apostolica venexiguo aliquo devietur.