Latin
LEO episcopus (c) PULCHERIÆ Augustæ
Leo the Great, Epistolae 224
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudere me plurimum et exsultare iri Domino pietatis tuæ scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligas fidem, et quantum haereticum detesteris errorem. Hæresis quippe est nimis impia et(d) Evangelio veritatis inimica, quæ non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianaa religionis conatur fundamenta convellere, negans sempiterni Patris Filium sempiternum de utero beatæ Virginis matris veram carnem nostra sumpsisse naturæ, et eos damnatione percellens, qui ab evangelica et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt, illudque frustra prsetendens quod Nicaenae synodi fidem teneat,cujus eum esse constat alienum, gloriosissima Augusta. Unde quia non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20); eodemque opere (e) et tempore spiritus Dei et clementiae vestrae sollicitudinem et curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis eadem utrique cuperemus: quæ prius (f) poposci, nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam praesidium venerandae exhortationis accepi. (g) Spero autem afFuturam misericordiam Dei, ut cooperante clementia vestra, pestiferi erroris possit morbus auferri: ut quidquid, ipso inspirante atque auxiliante, potuerit salubriter fieri, cum vestrae fidei laude peragatur: quoniam (h) res (i) humanae aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. Data decimo sexto kalendas Aprilis, Valentimano Augusto septies, et Avieno, v. cl. consuli: bus (j).