Latin
LEO episcopus FAUSTO, (d) MARTINO, PETRO,MANUELI, JOB, ANTIOCHO, (e) ABRAHAMIO,…
Leo the Great, Epistolae 243
Unproofread scanNot analysed yet
1012Causa fidei in qua salus Christiana consistit,multa me sollicitudine laborare compellit metuentem ne(f)improbitas quas in suis fuerat amputanda principiis,processu temporis et(g)perlinacior fiat et latior. Nam cum clementissimus imperator talia ad nos scripta direxerit quibus sollicitudinem suam pro pace universalis Ecclesiæ demonstraret, ipse Constantinopolitanus episcopus,et hi qui eumdem(h)consecrarunt,præter id quod ad ordinationem novi antistitis pertinebat,nihil nobis de compressis vel abdicatis erroribus indicarunt; quasi in illaEcdIesin nullum soandalum,nulIa exstitisset offensio, aut non hinc praecipue fuerit ordinati meritum demonstrandum, si aliena a se, quae catholicorum sensibus sunt adversa,docuisset. Ne ergo,quod inter longinquas regiones accidere solet, in nimias dilationes (i)tenderet veritatis examen, fratres etcoepi. scopos nostros (j) Abundium, et Asterium, sed et Basilium, et Senatorem presbyteros, probatissimos viros,ad piissimum principem cum sufficienti paternarum(k)auctoritatum instructione direximua. Quos in omnibus, fratres charissimi,(l) diligentiaacsollicitudine vestra cupimus adjuvari, ut impietas,qua caecis ausibus in exitialia abrupta processit,simplices quosque decipiendi ulterius nonhabeat potestatem; cum aptiore medicina etiam illis cupiamus per correctionis remedia subveniri, qui aut imperitia sunt lapsi, (m) aut terrore traducti. Et ideo vos,qui justificamini per fidem, (n)quia catholicam diligitis veritatem, et de singulari sacramento salutis humanæ per Spiritum sanctum estis edocti,collaborate nobiscum,et quanta potestis devotione(o)satagite ut, falsitate destructa et fidei soliditate defensa, secura per totum mundum Dei pace(p)potiamur. Data(q)XVI kal. Augusti, Valentiniano Augusto septies, et Avieno v. c. consulibus.