Latin
Dilectissimo (b) Fausto presbytero LEO episcopus
Leo the Great, Epistolae 244
Unproofread scanNot analysed yet
Gratum semper est mihi tuam alloqui charitatem, et affectum salutationis exsolvere: quoniam (c) et scio te probabilem et sincerissimae fidei esse custodem,et qui non circumducitur omni vento doctrinæ, aed infundamentoprophetarum et apostolorum,qui Christus est, firme consistere:ut cum venerit filius hominia in Divinitate sua ad purgationem totius mundi(d),in electione reperiaris frumentum æternitatis,qni dignas thesaurizari possis in horreis. Susceptis itaque litteris per filium meum Parthenium, reciprocam salutationem exsolvens, exhortor tuam (e)beatitudinem, fili charissime,ut non confundaris de Evangelio generationis Domini (f) Jesu Christi filii David,filii Abraham secundum carnem: quoniam haec fides vincit mundum,quando quis credit qnia Christus Jesus est Filius Dei. Si quae vero fidei quaestiones inveniuntur,admonemus ut de his quæad communem utilitatem pertinent latius nobis scribas,libenter(g)suscipientibusqui ista detulerint.