Latin
LEO episcopus MARCIANO semper Augusto
Leo the Great, Epistolae 276
Unproofread scanNot analysed yet
Credebamus clementiam vestram id desiderio nostro posse præstare, ut præsenti necessitate respeeta, differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum juberetis: utevocatis de cunctisprovinclis sacerdotibus, vere (0) possit esse universale concilium. Sed quia vos amore catholicae fidei congreRationem (p)nunc fieri voluistis, ne devoto obviare vidercr arbitrio. fratrem et coepiscopum meum (q)paschasinum de ea provincia quæ videtur esse securior evocatum, qui vicem præsentiæ meas possit implere, direxi; Bonifacio (r) fratre et compresbytero meo sociato, et his quosanteamiseramus adjunctis, consortem illis fratrem quoque meum Julianum addentes episcopum. Quos ea moderatione universa, Domino auxiliante, credimus esse gesturos, utquæcum que in quærelam perturbationemque venerunt ad unitatem paciset fidei, compressa omnidissensione revocentur; nec ullum in aliquorum cordibus sacerdotum vel Nestorianæ vel Eutychianae impietatis vestigium relinquatur:quoniam catholica fides, quam instruentenos Spiritu Dei per sanctos Patres a beatis apostolis didicimus et docemus, neutrum suhrepere (s) permittiterroremgloriosissime imperator. Si quid ergo morborum, si quid est vulnerum, quod siDcera possit correctione curari, ut ad veram sanitatem revocetur optamus. (a) Quae tunc utique non erit dubia, nec cujusquam simplicitati deinceps nocitura, si nullis se excusationibus voluerit obumbrare; eum (b) abolitionem peccati non obtineat nisi veraconressio. Quia veroquidam de fratribus, (c) quod sine dolore non dicimus, contra turbines falsitatis non valuere catholicam tenere constantiam, prædictum fratrem et coepiscopum meum vice mea synodo convenit præsidere. Certus (d) sum enim quod absque odio et gratia ibidem ab his quibus hoc commisimus laboretur, utcumsolius haereticae impietatis excidio, in omnibus Ecclesiis Dei veritas regnet et charitas. Data (e) octavo kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.