Latin
(c) LEo episcopus PASCHASiNO episcopo Lylibætano
Leo the Great, Epistolae 4-16
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. IV. -Illud quoque curæ tuae credimus injungendum, ut qua ratio paschalis festi experientiam tuam non latet, de eo quod in Theophili (c) annotatione invenimus, quodque nos permovet, diligentius (d) inquirasillic,atque pertractes cumhis qui possunt supputationis et regulæ istius habero peritiam: qualiter quarti (e) anni futuri Dominicae resurrectionis dies sit tenendus. Nam cum venturum Pascha (f) propitin Deo, decimo kalendarum aprili um die sit tenendum, sequenti (g) autem pridie idus April. Tertio(h)pridie nonasAprilis; quarto sanctæ memoriæ Theophilus(i)kalendas Maii constituit observandum: quod (f) regula ecclesiastica penitus invenimus alienum; in nostris autem paschalibus (k) cyclis, quod bene nosse dignaris, decimo quinto kalend. Maii ejusdem anni Pascha celebrandum esse sit scriptum. Et ideo, ut (I) nobis omnibus ambiguitas auferatur, cum peritis quibusque diligentius hoctuasollicitudo pertractet, ut in futurum hujusmodicaveamuserrorem. Data octavo kalend. Julii, Adelfio viro clarissimo consule.