Latin
(e) LEO episcopus, dilectissimo fratri FLAVIANO Constantinopolitano episcopo
Leo the Great, Epistolae 3-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si de hoc christianæ fidei fonte( b)-purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione sibi propria tenebrarat; doctrinae se evangelicae subdidisset. (c) Et dicente Matthæo: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Mattk. I, t); apostolicae quoque praedicationis expetisset instructum. Et legens in Epistola ad Romanos: Paulus servus Jesu Christi,vocatus apostolus, segregatus(d)in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. i, 1); ad propheticas(e)paginas piam sollicitudinem contulisset. It inveniens promissionem Dei ad Abraham dicentia: Ira semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII,3, et XXII, 18); (a) ne de hujus seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset Apostolum dicentem: Abrahæ dictat sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus quasi in multis, aed quasi in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Isaiæ qttoque prodicationem interiore apprehendisset audita dieentis: Ecce virgo in utero (b) accipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Beus (Isai. vn, id; Matth. I, 23). Ejusdemque prophetæ fideliter verba legisset: Her natus eat nobis, (c) filius datus est nobis, cujus potestas super humerum ejus, et vocabunt nomen ejus, magni consilii Angelus, (d) Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis, Pater futuri sæculi (Isai. IX, 6). (Nec (e) frustratorie loquens, ita Verbum dicewt earnem faetum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis, et non haberet materni corporisveritatem,An "forte ideo putavit Domi num (f) nostrum Jesum Christum non nostræ esse naturæ, quia missus ad beatam Mariam semper virginem angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque (g) et quod nascetur eae te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i, 35)? ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti. Sed non ita (h) intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis, et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis. Fecunditatem enim virgini Spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est; et aedificante sibi Sapientia domum (Prov. ix, 1), Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. i, 14): hoc est, in ea carne quam (a) assumpsit ex homine, et quam spiritu vitæ rationalis animavit.